Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 91


Datierung: c. 878-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET AL TOLDUM DIAC.

Notum sit omnibus fidelibus quia Altoltus quilibet diaconus de nobili ortus prosapie ad Munolfingon proprietatis suae agrum unum ad sanctum dei Emmerammum tradidit in manum Ambrichonis venerabilis episcopi eiusque advocati Otonis, ipso quoque praefato episcopo et Rumoldo comite presentibus. In recompensatione vero eadem tradidit prenotatus presul et advocatus illius de rebus sancti Emmerammi eidem nobili clerico in eodem Ioco agrum unum. Isti sunt testes per aures tracti Kerpreht, Ekkirih, Gotapreht, Vuicram, Reginpreht, Reginuuart, Rihpold, Rodpreht, Vuillihelm, Askarih.