Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 93


Datierung: c. 880-885

TRADITIO RATHARII.

In nomine summi dei Notum sit omnibus christianae religionis hominibus talem scilicet causam scire volentibus quod ego Ratheri pro futura mercede cogitans ac servitii mihimet placiti memor propriam ancillulam meis videlicet laboribus acquisitam, nomine Ellinpurgam ad altare dei, quod constat dicatum in honore sancti martyris Emmerammi, tradidi propriamque post abitum meum illi loco dicavi, quippe ea ratione ut inde patrocinium ac defensionem speraret atque per singulos annos nihil plus quam quatuor denarios persolveret, reliquum quoque vitae huius tempus proprio dispensaret arbitrio. Denique tres filios meos, quos mihi supra nominata genuit mulier, nomine Alauuinum, Johannem, Bernhardum, liberos atque ab omni servitutis humanae vinculo securos reliqui, fratribus quoque meis praesentibus nomine Allino et Alauuino et in utraque re, id est feminae filiorumque, libenti animo consentientibus Actum autem hoc coram civibus urbis regiae Radasponensis, quorum nomina cernuntur in subiecto Lantolt subvicarius civitatis, Adalpero exactor telonei, Odalman, Egilolf, Ratker, Vuolffrid, Ratcoz, Huntolf, Otuuin, Vvelo, Uuachilo, Adalrat, Enci.