Datierung: 876-880
Comperiat immo etiam liquido plurimorum industria fidelium, quorumcumque auribus per praesentem cartulam subsequens traditio et complacitatio manifestetur qualiter diaconus quidam venerabilis nomine Cundbato pro remedio animae suae cogitavit. Speravit namque, quod et omnino credendum est, si de rebus terrenis sanctas dei aecclesias ditaret, ut inde sibi corporalis cura ac animae salus aeterna amplificaretur. Quapropter ergo divino cogitatu instinctus tradidit proprietatem suam, quam habuit ad Quartinaha iuxta Bilisasseo ad sanctum dei martyrem Emmerammum, domino suo Arnolfo filio regali permittente, a quo eam in possessionem accepit. Tradita est autem praedicta proprietas ab eodem venerabili Cundbatone pro domino suo Arnolfo et pro se in ipsam aram sancti Emmerammi, in manum videlicet Ambrichonis reverentissimi praesulis et advocati eius Gundberti, id est aecclesiam sancti Johannis evangelistae cum omnibus pertinentiis et adiacentiis suis, cum curte et parochia et cum omnibus illuc concessis, mancipiis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, decimis, aquis aquarumque decursibus, Iods illuc traditis, id est ad fluuium Salam, quod Fropreht iam olim in beneficium habuit, et ad Velih, ceterisque omnibus mobilibus et immobilibus Econtra vero praefatus Gundpertus advocatus consentiente domino suo ,epi-scopo tradidit de rebus sancti Emmerammi ante nominato Gundbatoni venerabili diacono, quod Chezil dux iam quondam pro remedio animae suae ad predictum sanctum condonavit iuxta amnem qui dicitur Raba, ea scilicet ratione quatinus idem Gundbato ambas res illas firmiter atque utiliter possideat usque ad obitum suum post vero integriter cuncta ad saepe iam dictum dei sanctum redigantur et restituantur Et ut haec auctoritas traditionis firmior habeatur, subnotati testes per aures trahuntur Polo, Jacob, Reginhoh, Solomon, Eckirih, Hadamar, Auo, Fastmot, Gotapreht, Irmpreht, Heripold, Vnlaz, Pernhart, Herrant, Engilscalh, Erchanpreht, Reginhart, Strupo, Hungis, Ambricho, Liutpreht, Sigihart, Vuicker, Pátto, item Auo, Suuitker, Gammo, Adalrih, Salacho. Insuper etiam iuxta ipsam aram praedicti sancti ille episcopus eidem Gundbatoni licentiam concessit, ut mancipia sancti Emmerammi, quae ultra Rabam fuga lapsa sunt, inquirat et capiat et in easdem res aecclesiae constituat, ut post obitum suum, sicut supra diximus, cuncta emeliorata ad sanctum dei martyrem Emmerammum revertantur.