Dating: 876-880
Place of Composition: Loitzenkirchen
Noverit huius cartulae relationem plurimorum industria fidelium, qualiter quarumlibet rerum commutatio ambarum ob utilitatem partium peracta sit Tradidit itaque Uuitoldus quidam nobilis ad sanctum Emmerammum iugera IIII in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati sui Rodkarii iuxta Filisea quoque in loco qui dicitur Niuuinhusa Econtra vero in eodem termino piissimo rege Karlomanno permittente, tradidit praedictus advocatus eidem nobili de rebus sancti dei martyris Emmerammi consentiente episcopo iugera III. Actum est ergo ad Locinchirichun in presentia Geionis atque Rumoldi comitum, astantibus primatibus pagi illius. Et isti sunt testes, qui hoc testificant per aures tracti Milo, Perehtheri, Perehtcoz, Offo, Rodolf, Lantpreht, Egilpern, Hadager, Pero. Placuit etiam duas kartulas de hoc exhibere uno tenore scriptas, quatinus melius credatur