Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 87


Datierung: 877/88

INTER AMBRICHONEM EPM ET ADALFRIDUM.

Comperiat plurimorum sagacitas fidelium qualiter quidam regis vassus, vir quoque venerabilis nomine Adalfridus tradidit ad sanctum Emmerammum portiones hereditatis suae, exinde conplacitando benefitium quoddam. Tradidit igitur paulo superius commemoratus nobilis ad praefatum sanctum dei martyrem proprietates suas, quales habuit ad Gimundin et ad Etinhard, cum areis namque ac domibus, territoriis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et mancipiis VIII, id est Ditolf, Hiltipirc, Rihhilt et filii eius duo, Liutto, Gerhoh, Perehtman; omnia integriter illuc transfudit in manum reverentissimi praesulis Ambrichonis advocatique eius Gundberti, ea videlicet ratione quatinus beneficium ad Utilinga firmiter in proprio obtineat usque ad finem suum post obitum vero suum ex integro relaxetur in pristinam potestatem Hoc autem actum est cum consensu praedicti prouisoris sanctae dei ecclesiae, strenuissimo rege Karlomanno permittente, iam anno secundo regnante in Bauuariorum regione in Longobardorumque primo. Et isti sunt, qui hoc per aures tracti testificantur Reginolf, Albrih, Perehtolt, Pillunc, Arpreht, Unlaz, Gammo, Amalpreht, Liutpreht, Machelm, Uuolfmunt, Freso, Ogo et reliqui