Datierung: 876/77
Ausstellungsort: Sittenbach
Cunctorum industria fidelium agnoscat qualiter Berehtcund venerabilis matrona et Griniheri commutationem conuenientem fecerunt Tradidit itaque Grimharius ante nominatus nobilis ad sanctum Emmerammum terrae arabilis iugera XXX et de pratis carradas XIIII in Ioco Sitinpah nuncupato in manum Perehtgundae atque advocati illius nomine Lantberti. Econtra vero illa Perehtgund ipseque advocatus Lantbertus episcopo honorabili Ambrichone licentiam concedente tradiderunt de rebus sancti Emmerammi eidem nobili Grimhario ad Imminperc de terra arabili iugera XXX ,et de pratis carradas XII. Isti quoque eiusdem gestae rei testes existunt auribus tracti Starachol, Hunolt, Deotolt, Sigimunt, Meiol, Hunger, Amalger, Otpreht, Reginhart, Deotcoz, Ermenpreht, Ruodolf, Petilo, Hamadeo, Engiluuart, Reginolt. Actum est autem in Sitinpah primo anno Karolomanni regis serenissimi.