Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 83


Datierung: c. 875-885

ITEM INTER EOSDEM.

Notitia, qualiter dominus Ambricho episcopus et Truhthad advocatus Uualtratae commutationem pro commoditate amborum fecerunt Dedit supradictus episcopus ancillam quae vocatur Deotmot in proprietatem Uualtratae, et econtra tradidit advocatus eius in manum episcopi et advocati sui Helfrici alteram ancillam nomine Deotpurc sine utrarumque filiis. Et isti sunt inde testes per aures tracti Auo, Rihger, Alauuih, Alprih, Atto, Ermenhart.