Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 82


Datierung: c. 875-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET TRUHTHADUM.

Utilis et nimium fructuosa consuetudo olim inter homines inoleverat et adhuc plerumque apud quosdam nobiles bene cauteque frequentatur, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium Deinde ista commutatio, quae subsequenter explicatur, apud Ambrichonem episcopum et quendam nobilem nomine Truhthardum peracta est Tradidit itaque ille Truhthardus ad sanctum Emmerammum in manum episcopi Ambrichonis et advocati eius Auonis agros III in loco qui dicitur Sallohopit Econtra quoque Auo advocatvs praefati episcopi tradidit in eodem Ioco de rebus sancti Emmerammi iamdicto Truhthado agrum unum.