Datierung: c. 875-885
Ausstellungsort: Regensburg
Notum sit omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae, praesentibus scilicet et futuris quod quidam presbyter nomine Engilmarus tradidit mancipia VII ad sanctum Petrum, quorum nomina sunt haec Zeiza, Sigipirc, Uuolfo, Asflat, Toto, Nordker, Rodmunt, et conciliavit, ut Zeiza scoparet tantum aecclesiam sancti Petri et illi serviret, quod potuisset, Asflat autem serviret Uuolfoni clerico et fratri suo ad dies vitae sutae et post obitum eius ad eandem traditionem constaret Hanc traditionem excoepit Salomon vassus Ambrichonis venerabilis episcopi. Et isti sunt testes per aures tracti Durinchart, Hiltipero, Perehtcoz, Pillunc, Folrat, Reginhoh, Ekkirih, Arpreht, Egilfrid, Erchanfrid, Adalger, Vuippo, Adalpreht, Otili, Anthelm, Strupo. Factum est in aecclesia sancti Petri.