Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 80


Datierung: c. 875-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET EKKIRICUM.

Usus iam olim apud ueteres nimium fructuosus poliere coepit, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium possessiones. Proinde quoque modernis temporibus hoc inantea fieri in aecclesiasticis frequentissime facultatibus regum sanxit auctoritas idque usque ad quinque hobarum numerum constare permisit Ex hac igitur imitationequidam nobilis Ekkiricus nomine inductus tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietatem suam, quam habuit ad Homeres, in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Reginhohi, id est casam cum curte, terrae arabilis iugera XLVI, pratorum carradas XXVI, silvam copiosam, molam unam, aquas aquarumque decursus una cum omnibus ad eundem Iocum accedentibus ad praedictum sanctum contradidit atque transfudit. Econtra vero ante nominatus advocatus cum episcopi consensu tradidit Ekkirico de rebus sancti Emmerammi ad Espilipah casam cum curte ac totidem iugera agrorum et pratorum in perpetuo habendum simul cum omnibus illuc pertinentibus. Sunt quidem testes per aures tracti eiusdem vicissitudinis Ogo, Uuillihelm, Oto, Helfrih, Adalpreht, Sigipreht, Helmger, Gammo, Erchanpold, Pern, Gemmunt, Rafolt, Nidhart et ceteri