Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 79


Datierung: c. 875-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET AMALPERTUM.

Fructuosa valde et nimium rationabilis olim inter homines inholescere coeperat consuetudo, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Hoc etiam regum celsitudo, cum in diversis terrarum Iods homines eodem usu utebantur, maxime in aecclesiasticis rebus fieri decrevit et quinque hobarum subplemento id constare permisit Proinde igitur quidam nobilis nomine Amalpertus tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietates suas, quas ad Perga et Hasalpah atque Gamminchoua habere visus est, in areis namque ac domibus cum uniuersis simul aedibus, exceptis autem servorum mansiunculis, reliqua vero omnia ad supradictum sanctum contradidit atque transfudit, terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, nihil quidem pretermittens sed cuncta ad sanctum bis praedictum tradidit in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Antarboti. Econtra vero idem advocatus cum consensu episcopi tradidit prenominato Amalperto de rebus sancti Emmerammi ad Drudpah aecclesiam unam et areas III cum omnibus appenditiis earum, territoriis, pratis, pascvis, aquis, silvis necnon cum integro pariter termino illuc pertinente. Actum est autem in praesentia episcopi, assistente ei Egilperto, Deotperto, Faramundo presbyteris et monachis, de canonicis vero Eremperto, Ermanoldo, Germundo presbyteris. Testes quoque sunt per aures tracti Arahad, Gerpreht, Poso, Adalhun, Folcpold, Reginpreht, Folcger, Richolt, item Rihholt, Ato, Gammo, Egilolf, Helfrih, Faramunt, Vualdger, Liutprant, Liuthart, Rihmunt, Perehtrih, Freso, Reginhoh, Raffolt, Nordheri, Gregorius et ceteri