Datierung: c. 871-876
Fructuosa et honesta ac nimium utilis consuetudo iam inter homines inoleverat, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium Ex hac igitur consuetudinequidam vir nobilis nomine Alauuih quoque presbyter provocatus tradidit ad sanctum Emmerammum unacum advocato suo Gundalperto in manum Ambrichonis reverentissimi praesulis et advocati eius Adalrici talem proprietatem, qualem habuit ad Ottarpah quam ei Hludouuicus piissimus rex praecepto auctoritatis suae condonare dignatus est, in perpetuam possessionem Econtra vero Adalricus cum consensu domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi eidem Alauvico illam aecclesiam ad Holzhusa cum territorio appendente in proprium firmiter habendum, quod Popo presbyter iam quondam in beneficio habuit. Huius vero rei testes sunt Polo, Ogo, Deotpold, Jacob, Uuago, Reginhoh, Odalpreht, Gozpreht, Vnlaz, Eparhart, Sigifrid, Adalpreht, Gammo, Job, Ambricho, Albrih. Vestitores autem Adalricus advocatus episcopi atque Gundalbertus advocatus Alauuici presbyteri.