Datierung: 871
Ausstellungsort: Regensburg
Fructuosa valde et honesta ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet res quasdam pro ambarum commoditate partium Eo igitur tenore ac ratione quaedam commutatio convenire inter Ambrichonem Reginensis aecclesiae venerabilem episcopum et quendam nobilem presbyterum Alauuihum, cancellarium Rodoldi comitis venerandi Tradidit namque praefatus presbyter pariter cum suo advocato in manum episcopi et advocati eius Immonis talem proprietatem, ut habuit ad Ottarpah nichil extra dimittens, sed totum ex integro in potestatem sancti Emmerammi transfundens, et ad Hacinhofa aream unam et iugera duo Econtra vero tradidit predictus Immo unacum episcopo iam dicto ex rebus sancti Emmerammi talem proprietatem, ut Popo quondam ad sanctum Emmerammum contradidit in loco nuncupante Holzhusa, Alauuiho scilicet in proprietatem iure perpetuo possidendam, nihil extra dimittens, sed totum ex integro silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et viarum reditibus, fortissimo tenore transfudit. Vestitores vero Ratoldus et Berehtricus et Immo fuerunt. Et ut haec commutatio firmior in perpetuum et inconvulsa permaneret, placuit testes adhibere, quorum nomina sunt Albrat comes, Polo, Cundpold comes, Herrant, Perehtrih, Ratolt, Snelhart, Garaheri, Reginpreht, Fridapreht, Kepahart, Sompreht, Hunrih, Hisso, Helmger, Hiltrih, Grimuni, Gomerih, Sigiuuns, Cotascalch comes, Odalhart. Actum est autem in civitate Regina anno dominicae incarnationis DCCCLXXI indictione IIII.