Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 76


Datierung: c. 871-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET EKKIHARDUM.

Fructuosa valde et non solum honesta verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium Hac siquidem ratione convenire inter venerabilem episcopum Ambrichonem et quendam nobilem Eckihardum ista commutatio Tradidit itaque praefatus Eckihardus ad santum Emmerammum in manum praedicti episcopi et advocati eius Adalrici proprietatem suam, quam habere visus est in loco qui dicitur Stargina, et servum unum. Econtra vero iam dictus advocatus cum licentia episcopi tradidit ad Euuistun iam dicto Eckihardo de rebus sancti Emmerammi de terra arabili equali mensura et de pratis carradas III. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas cartas uno tenore conscriptas inde exhibere et testes adhibere, quorum nomina sunt haec Rihhart, Sigipreht, Helmpreht, Engilpreht, Marcholt, Eparhart, Kepahart, Erchanpold et ceteri quam plurimi