Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 73


Datierung: 868
Ausstellungsort: Regensburg

INTER AMBRICHONEM EPM ET TEUIT.

Commemoratorium renovationis illius traditionis, quam Theuit quidam nobilis et Erhilt uxor eius iam pridem ad sanctum Emmerammum perfecerunt. Venit namque Ambricho venerabilis episcopus in aecclesiam sancti Emmerammi et Pernhardus et alii multi eius provintiae nobiles viri. Tunc praedictus Theuit accessit ad aram sancti Emmerammi et renovavit traditionem suam antiquam tradendo videlicet talem proprietatem, ut habuit ad Hornpah, et IIII mancipia, quorum nomina sunt Hucimot, Gamanhilt, Deotfrid, Uualdhilt, nihil de omnibus extra dimittens, quae in hoc loco Hornpah habere visus est ea tamen ratione ut sua beneficia omnia in proprietatem haberet usque ad finem vitae suae et Erhilt, si diutius viveret, in proprietatem possideret, post amborum namque obitum omnia praedicta emeliorata cum adquisitione illorum sine ullius contradictione ad sanctum dei constarent iure perenni Hanc renovationem et vestituram accepit praedictus venerandus episcopus et Helfricus advocatus eius. Erlapold fideiussor et testis erat et alii vero multi testes Pernhart, Ogo, Reginpreht, Isanpreht, Terpaton, Vualto, Saxo, Uzant, Rihholf, Durinchart, Hiltrih, Erchanfrid, Pazrih, Sigiuuns, Salomon, Sigihart, Folcrat, Dancholf, Liutpreht, Lantpreht. Acta sunt haec anno incarnationis domini DCCCLXVIII.