Datierung: 866
Ausstellungsort: Riekofen
In dei nomine Placitum atque conventum inter Ambrichonem venerabilem·episcopum necnon et quandam nobilem viduam nomine Ekkilind, ut aliquas res pro communi utilitate inter se confirmarent, quod ita et fecerunt. Tradidit igitur vidua Ekkilind de rebus proprietatis suae ad sanctum Emmerammum simul cum advocato suo Bernhardo, quicquid habere videbatur in vico qui dicitur Ucchinpiunt, cum mancipiis VII, quorum nomina sunt haec: Helfrih, Ellanrih, Maganrih, Rodimar, Vuillipirc, Regindrud, Reginsuuind, et hobam I in vico qui dicitur Talamazinga, et silvam I prope vicum qui nuncupatur Tunzilinga; et haec omnia sunt in pago qui dicitur Tonahgeuui. Hanc traditionem accepit praedictus Ambricho episcopus atque Helfrih advocatus eius, Helmoni et Uualtunc fideiussores. Et econtra tradidit Helfrih advocatus de rebus sancti Emmerammi unacum consensu et voluntate praedicti episcopi et servorum dei in eadem sede degentium, quicquid Billunc pater praedictae viduae in beneficio habuit in vico qui dicitur Talamazinga, cum mancipiis XVIIII, quorum nomina sunt haec: Cundram, Mahhelm, Cristan, Saluan, Gerlind, Folcmar, Paldhilt, Ratpirn, Uuolfpirc, Uualdcund, Frohilt, Sonpvrc, Peinhart, Lantsuuind, Merigis, Rodni, Mahtheri, Magolf, Ceizpreht; insuper de terra arabili iugera XVII et de pratis ad carradas VIIII, adiacens vico qui dicitur Leichilinga, ut hoc in proprietatem habeat predicta Ekkilind vel mater ipsius, si longius vixerit. Et hoc ea ratione conciliatum est, ut si quislibet successor Ambrichonis episcopi hoc placitum dissolvere conaverit, tunc praedicta vidua Ekkilind potestatem suprascriptas res seu habere seu tradere, cui delectet. Isti sunt testes ex utraque parte per aures tracti Engilpero, Chunipreht, Helmuni, Auo, Ogo, Perehtrih, Salomon, Erchanfrid, Strupo, Samvel, Amalpreht, Fridapreht, Appo, Lantrih, Gomarih, Adalpreht, Rodmunt, Odolung, Terpiton, Cotapreht, Ato, Fastmot, Amalpreht, Erchanfrid, Vualto, Anthelm, Uualtunc, Adalhun, Alo, Petilo, Rihholt, Hiltimot, Engilmar, Hardpreht, Irmpreht, Parto, Perehtgoz, Ellinpald, Trogo, Reginhart, Pigo, Harpold, Patirih, Rodmunt, Erchanpold. Actum est hoc anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCLXVI in loco qui nuncupatur Lentinchoua.