Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 54


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET SALAMANNUM.

Fructuosa valde et mirabiliter utilis olim inter homines inoleverat consuetudo, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum oportunitate partium Idem quoqueSalomanno cuidam nobili viro imitandum complacuit suam fideliter praecogitando commoditatem. Tradidit namque paulo superius nominatus nobilis ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietatem uxoris suae Adalburnae consentiente illa, qualem ad Menzpah hereditorio iure habere visus est in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Helfrici, hoc est in territorio culto et inculto, silva eiusque termino, pratis, aquis et earum decursibus necnon et omnia, quae ibidem habuit, ex integro ad praedictum sanctum tradidit atque transfudit. Econtra vero praesul et praedictus advocatus de rebus sancti Emmerammi tradiderunt eitlem nobili territorium ad Reitinpoh, quod Otmar iam quondam tradidit ad sanctum iam saepe dictum. Testes autem huius commutationis sunt hi: Auo, Strupo, Rupo, Ogo, Hahart, Polo, Vnlaz, Hiltipero, Hatto et ceteri.