Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 53


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET RICHELMUM.

Fructuosa valde et non solum honesta, verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium Hac siquidem ratione convenire inter venerabilem episcopum Ambrichonem et quendam dominicalem servum Rihhelmum ista commutatio. Tradidit itaque praefatus Rihhelmus in manum supradicti episcopi et advocati eius Hahardi de rebus proprietatis uxoris suae pratum unum habens iugera XII et de arabili terra iugera VIII, quae sunt sita iuxta cellulam quae dicitur Dehtapeta Econtra etiam iam dictus advocatus cum licentia episcopi tradidit iam sepe dicto Rihhelmo de rebus sancti Petri de arabili terra iugera XX, quae sunt sita prope villam quae dicitur Uuinzara. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas cartas uno tenore conscriptas inde exibere et testes adhibere, quorum nomina sunt haec Kaganhart, Ciliman, Pezo, item Ciliman, Odalpreht, Engici, Eorih, Plidker, Salacho, Alpgoz, Amalherii, Sono et ceteri.