Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 55


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET RA THADUM ET FRATREM EIUS.

Igitur fructuosa valde et plurimis consuetudo utilis iam olim inter homines inolescere coepit, commutandi scilicet quasdam res propter ambarum commoditatem partium, quod et nunc magis magisque, maxime autem apud nobiles frequentatur Hoc ergo quidam generosi viri, uterini videlicet fratres vocabulis nuncupati Cundhart et Rathat ob suam utilitatem praeterire noluerunt Nam hi praefati viri tradiderunt ad sanctum dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi illiusque advocati nomine Gundberti in loco Atinga nuncupato curtes duas cum totidem domibus, terrae arabilis iugera LXX et novalis iugera X, de pratis ad carradas XXV, de silva bene provisa iugera XX et molinam unam Econtra vero praenotatus cultor venerabilis et advocatus eius de rebus beati martyris dei Emmerammi tradiderunt illis nobilibus quippe ad Totinaccharon Cundhardo casam cum curte, de rure iugera LII, de pratis carradam I et Rathado casam cum curte, territorii iugera XLII, pratorum ad carradas XII, de silva iugera III in loco qui Vekkinga vocatur. Et ut hoc stabile permaneat in futuro a posterisque melius credatur, placuit duas cartulas pari tenore scribere