Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 48


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET BALDRICUM DIACONUM.

In creaturis igitur nulli animantium datur sensus pro aeterna remuneratione praemeditari posse, seu qualem habeat beatitudinis portionem sine fine manentis pro factis bonis, nisi tantum animali ratione degenti, id est homini Hanc igituraecclesiasticus vir nomine Baldricus non est oblitus sensibilitatem, sed valde utiliter de futura animae suae mercede praecogitabat, considerans divinum quod dicit: date terrena, ut adquiratis aeterna. Eodem hic praefatus venerabilis vir instinctus eloquio tradidit quandam pecuniae suae partem ad sanctum Emmerammum in manum reverentissimi praesulis Ambrichonis et advocati eius nomine Vualah ea ratione, quatinus propriaetas quam patruus ipsius Otachar ad praedictum sanctum dei contradidit in loco qui dicitur Rorpah, ei remitteretur usque ad finem vitae suae et ut post obitum suum eadem proprietas perpetuo iure in potestate sancti Emmerammi permaneret una cum illa pecunia quam donavit, id est calix cum patena argentea, lect[ionaria] II, miss[alia] II, Jibrum omeliarum, gradalia II, nocturnalia II, librum canonum I, psalterium I, passion[alia] II, officiale I, collectarium I, penitentiale I, servum fidelicet (!) et ancillam, hoc est Adalhoh et Imma, cavalli VI et faetus qui ex eis post factam donationem fuerit in illa proprietate, cum ceteris omnibus ad sepedictum sanctum dei martirem stabiliter firmiterque pertineant Quatinus haec complacitatio firmior fiat, testes per aures tracti sunt, quorum nomina subsequentur Heripreht, Auo, Helfrih, Jacob, Erchanfrid, item Jacob, Salmon, Sigipreht, Erchanpreht, Rupo, Cundachar, Erchanpold, Oto, Nidhart.