Datierung: c. 863-885
Plurimorum sentiat industria fidelium presentium videlicet atque futurorum per relationem mei humillimi breviatoris, qualiter reverendus dei cultor Ambricho congruam commutationem cum quolibet campione nobili nomine Chreftingo peregit. Hic itaque robustus et ingenuus vir tradidit ad sanctum Emmerammum martyrem dei in loco qui dicitur Cheleheim de terra arabili iugera XXI et de silva satis pulchram portionem, ut a plerisque arbitratur; eiusdem silvae sunt iugera XX vel amplius Econtra vero venerabilis sanctae sedis episcopus Ambricho una cum advocato suo Cundberto redonavit eidem prenotato nobili de rebus sancti dei Emmerammi totidem iugera de arabili territorio aequalemque silvae portionem in loco Arnhelmashoua nuncupato, uterque inter se utilitatem vel commoditatem locorum conquirere studentes, sicut et fecerunt. Quatinus firmior existat a posterisque melius credatur haec complacitatio, placuit duas cartulas inde exhibere pari tenore scriptas ac testimonialium nomina innotare, qui sunt Ascrih, Adalhun, Cotapreht fraterque eius Irimpreht, Helfrih, Paldrih, Cundhart, Arpreht, Strupo, Hiltiprant, Rafolt, Engilpero, Odalscalch, Odalhart, Regmger, Cundpreht et Rihho frater eius.