Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 47


Datierung: c. 863-885

INTER AMBRICHONEM EPM ET ENGILPERTUM COMITEM.

Omnium noverit industria fidelium, quibustumque per huius kartulae assertionem manifestetur intellegentia, qualiter presens pro ambarum utilitate partium peracta sit, quae etiam liquidissima intellectui consistit subsequentium ordine litterarum. Ita igiturEngilpertus comes magna sublimatus praestantia tradidit ad sanctum dei martyrem Emmerammum proprietatis suae de silva iugera CXXX in loco Atinga nuncupato in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Vuicrammi. Econtra vero magnificus praesul eiusque advocatus praedictus de rebus sancti Emmerammi in eodem loco tradiderunt supradicto comiti Engilberto pratorum iugera XXIIII in proprium perpetualiter habendum. lsti autem sunt testes, qui hoc viderunt et audierunt: Framrih, Vuichad, Pernhart, Perehtgoz, Nanzo, Egilpreht, Engilhelm, Helmrih, Hartnand, Gotahelm, Plidker, Gotascalch et ceteri.