Datierung: c. 863-882
In nomine dei summi ·Placitum atque conventum inter venerabilem episcopum Ambrichonem et quendam fidelem suum nomine Tatonem nobilem virum, ut aliquas res inter se pro communi utilitate et compendio commutarent. Dedit igitur praedictus Tato de rebus proprietatis suae uxoris ad sanctum Emmerammum id·est inter terram arabilem et silvam exstirpatiuam iugera CL, insuper seperatim siIuam I in villa Perge ut econtra predictus Ambricho venerabilis episcopus sive a rege cum praecepto in proprietatem adquireret, quicquid de ipsa sancta ac praedicta dei aecclesia in beneficio antea habere videbatur ad Fatiragimundi, id est ecclesiam, de terra arabili iugera LXXV, de pratis ad carradas VIII, de silva iugera II. Isti sunt per aures tracti Arnmot, Folcrat, Dultinc, Teuit, Cotapreht, Vuluilo, Uuichram, Ogo, Oto, Uualtunc, Otachar, Fastmot, Perehart, Gemmunt, Hunrih, qui et investiturae fideiiussor, Uualdpreht, similiter Geruuih, similiter Gernod testis, Pazrih, lrinc, Albrih, Liutpreht, Engilhelm, Odalpreht, Salagrim, Folrat, Rodmunt, Otker, Uuisunt, Hiltimot, Lantrat, Salomon, Durinchart, Pillinc, Samvel. Ratpero monahus, Vuolfram monachus, Adalger monachus et Vuichart presbyter commutationem scrutati sunt et probaverunt.