Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 45


Datierung: c. 863-882

INTER AMBRICHONEM EPM ET POLONEM.

Multorum agnoscat industria fidelium qualiter quidam servi quarumlibet suarum rerum dominis scilicet magistosque suis non contradicentibus commutatonem peregerunt Dedit ergo Polo vicarius regts dimidiam hobam Cotabaldi fili Kaganhardi ad Chuningesdorf et aream I et pomerium I servo sancti Petri nomine Rinconi in manum venerabilis episcopi Ambrichonis atque advocati illius Helfrici. Econtra vero advocatus Polo ante nominatus praesente episcopo dedit hobam areamque unam Rinconis servi sancti Petri Cotabaldo famulo regis in manum Polonis in villa quae vocatur Tanhusa. Haec ergo commutatio facta est Ambrichone episcopo permittente et Polone in domo episcopi inter Erilapah et Menzinpah constructa.