Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 44


Datierung: c. 863-876

In nomine sanctae et unicae trinitatis. Cunctorum liquefiat industriae fidelium, quorumcunque obtutibus haec kartula intvenda porrigatur, qualiter piissimus rex Hludouuicus, pater videlicet Karlomanni, quendam clericum nomine Gundpertum de aecclesia sancti Petri apostoli cum suo quolibet clerico commutavit. Largiente igitur clementia sua praedictum Gundbertum sibi accepit, ut eum ob remedium animae suae liberum atque ab opere servili securum praecepto auctoritatis suae efficeret; quod etenim misericorditer ita peregit. Econtra autem donavit clericum suum nomine Elefantem in manum sanctae dei aecclesiae paulo ante nominatae ac venerabilis episcopi Ambrichonis. Porro eidem Gundperto, quia utilior·et maioris ingenii fuit scribendi necnon et legendi, addidit rex prudentissimus, quae subsequenter referam: nam donatione sua donavit in manum praedictae sanctae dei aecclesiae eiusdemque provisoris novalia, que sunt contra monasterium ad Vuerida et contra nemus medium, quod ibidem obuium extat; omne vero quod noviter in eodem loco agrorum vel pratorum extirpatum est, ex integro illuc transfudit ac eidem adiacentia in parte orientali postea in commutationem allaxavit. Illo autem in tempore Vuito ministerialis regis fuit princeps super omnes forestes, subiectus quoque eius nomine Vvichad haec ad perficienda et investienda tunc dirigebatur.