Datierung: c. 863/4
Nonnullorum comperiat industria fidelium praesentis concambii qualitatem, quod secundum antiquam, quae olim apud homines inoleverat, consuetudinem peractum est hoc modo lgitur quidam vir nobilis nomine Arndeo tradidit ad sanctum Petrum apostolum ac martyrem dei Emmerammum in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi et vicarii eius Ogonis talem proprietatem, qualem cum coniuge sua consequaebatur in vico Hartinga nuncupato, id est casam cum curte, terrae arabilis iugera XXX, pratorum carradas X, mancipia XVI Econtra vero praefatus episcopus et vicarius eius Ogo tradiderunt eidem nobili et coniugi sue nomine Totae illud beneficiolum ad Tanna, id est casam cum curte aecclesiam et quicquid in ea habebatur, de terra arabili hobas III pratorum carradas XIII, mancipia XXXVI, ea videlicet ratione quatinus id possideant usque ad obitum suum post autem redigatur ad pristmum sanctorum locum iure perpetuo