Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 42


Datierung: c. 863-870

INTER AMBRICHONEM EPM ET OERPERTVM.

Valde venusta et utilis nimium iam olim inter homines inolevit consuetudo, ut res suas sub reconciliatione commutarent Quapropter convenire [inter] venerandum episcopum Ambrichonem et Kerpertum vassum suum, ut et ipsi inter se pro utilitate ambarum partium in rebus suis commutationem facerent Tradidit igitur praedictus Gerpertus, quicquid habere visus est propriaetatis in villa quae dicitur Sempinchoua necnon et in villa quae vocatur Altaha, id est servos II, quorum nomina Frumolt et Uualdger, et terram prataque et omnia, ut supra scriptum est, quae in his duobus locis visus est habere sancto Emmerammo tradidit in manus episcopi et advocati sui Uuicrammi et de terra arabili iugera XX et de pratis carradas XXX; plus tradidit Gerpertus, quam accepisset Econtra tradiderunt episcopus et advocatus eius Uuicrammus ipsi Gerperto in proprietatem iure perenni, quicquid sanctus Emmerammus visus est habere in villa quae vocatur Pilinga, et servos II: Lupum et Uuinimarum. Et isti sunt testes utriusque tradicionis Lantpero, Uzant, Engilscalc, Adalpreht, Lantpreht, Liuthart, Fastmot, Otker, Horscmt, Helfant.