Datierung: 863/4?
Fructuosa valde ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum oportunitate partium. Haec etenim modernis temporibus crebrius ac crebrius piissimorum licentia regum conficitur frequentissimeque inter nobilium substantias atque aeclesiasticarum rerum portiones contingere solet Proinde ergo quidam vir nobilis nomine Egilolfus tradidit ad sanctum Petrum apostolum sanctumque dei martyrem Emmerammum talem proprietatem, qualem habuit iuxta fluenta Labarae et iuxta locum qui dicitur Perc in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati eius Helfrici, id est areas IIII, pomaria duo, terrae arabilis iugera CLX, pratorum iugera L, silvae fructiferae iugera CXL et non frugtiferae iugera LXXXII, molam I, nihilque extra dimittens, viis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quin omnia ex integro illuc transfudisset. Econtra vero Helfricus atque Ogo cum consensu domini sui episcopi tradiderunt eidem nobili de rebus praedictorum sanctorum id est ad Talachirichun aream I, terrae arabilis iugera CCCXX, pratorum L, silvae fructiferae iugera VI, molendinum locum I et viam ad illius aecclesiae introitum in latitudine pedum VI, extra dimittens autem eandem aecclesiam ac areolam I et territorii iugera XXX atque extraneas inquisitiones, quicquid praecaptum fuisset, caetera vero omnia praefato Egilolfo in proprium iure perpetuo possidendum contradiderunt Testium quoque nomina sunt haec Patho, Ogo, Papo, Sigipold, Nanzo, Fastmot, Machelm, Wicram, Lantpreht, Rihker, Amalpreht, Ato, Engilpreht, Rodhart, Engilscalh, Lantfrid, Suuidker, Adalhoh, Rihheri, Engilhelm, Ellindeo, Rodmunt, Anthat, Heriuuic, Uualto, Uuegalanzo, Immo, Perehger, Otpreht, Gernand. Lantpertus autem frater eiusdem Egilolfi et Adalhun vassus episcopi fideiussores et vestitores extiterunt.