Datierung: 847–863
Fructuosa valde et nimium utilis consuetudo olim apud homines inoleverat commutandi videlicet quarumlibet rerum portiones pro ambarum oportunitate partium Ergo quam ob rem quidam nobilis nomine Perehardus (!) tradidit ad sanctum Petrum apostolum sanctumque dei martyrem Emmerammum molendinum unum ad Atinga in manum Erchanfridi venerabilis episcopi et advocati eius Odalperti. Econtra vero idem advocatus cum consensu episcopi iuxta praedictum uicum tradidit eidem nobili viro iugera III in proprio habendum. Proinde quoque placuit duas cartulas uno tenore conscriptas exhibere, ut haec commutatio firmior habeatur et a posteris melius credatur Et isti sunt testes Pernhart, Dultinc, Anthelm et alii multi.