Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 32


Datierung: 847–863

INTER ERCHANFRIDUM EPM ATQUE DAVIT.

O quam caduca et fragilis hominum generatio, quae procul dubio miserae morti semper fit obnoxia, et quam iocunda celestis vita, ubi erit sanctis sine fine laetitia Haecego David summa intentione mentis perpendens trado quasdam res proprietatis meae in locis nominatis ad Perge et ad Egiuuila, quicquid in illis locis habeo, cum mancipiis XXV ad sanctum Petrum, ubi Erchanfridus venerabilis episcopus dei aecclesiam regere dinoscitur, eo tenore et ea ratione ut cappellam ad Alarespurc et, si superstes soceri sui Vuerinperti fieret, illud beneficium ad Biucheim usque ad finem vitae suae possideret et postea omnia emeliorata ad sanctum Petrum sine illius contradictione permaneant Et ut firmior et certior haec ratio posteris consistat, placuit testes adhibere Babo comes, Meginhart, Ratolt, Masso, Elit, Epo, Sigimot, Odalpreht, Vualah, Auo, Jacob, Albrih, item Jacob; testimoniales Vualdker, Ogo, item Ogo et ceteri.