Datierung: 847–863
In nomine sanctae et unicae trinitatis Conplacuit inter Erchanfridum venerabilem episcopum et Eparhohum virum nobilem pro amborum utilitate commutationem quendam (!) fieri. Tradidit Umcrammus advocatus episcopi cum iussione et licentia domini Hludouuici regis praedicto lacio illam traditionem quam fecit Pernger clericus ad sanctum Emmerammum martyrem Christi in loco qui dicitur Tahhinga Econtra vero tradidit prefatus Eparhoh talem hereditatem, ut in Atingun habuit, ex integro, nihil extra dimittens, sed omnia lege firmissima transfundens. Isti ergo testes sunt per aures tracti Unolz, Erchanpreht, Otpreht, Ratolf, Herigoz, Uuicram, Alo, Sumdker, Odalger, Rodker, Freso, Vulfilo, Ratolt Vulfrih Rihho, Richolf, Sigo, Deotpato. Et ut firmius hec commutatio permaneret et posteri certius scirent, conplacuit duas kartas uno tenore conscribi, quatinus uterque unam haberet et sine ulla contradictione perpetua maneret