Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 31


Datierung: 847–860
Ausstellungsort: Regensburg

INTER ERCHANFRIDUM ET HARTUUIOUM EPOS.

In dei nomine Placuit atque convenire inter venerabilem virum Erchanfridum Reganesburgensis aecclesiae episcopum necnon et virum venerabilem Harduuigum Patauiensis aecclesiae episcopum, ut aliquas res pro communi utilitate et conpendio inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt Dedit igitur memoratus episcopus Erchanfridus de rebus proprietatis suae et advocatus ipsius Nordheri iam dicto praesuli ad partem monasterii sui sancti Quirini in perpetuum tenendum in Ioco qui dicitur Hunolzenghoua hobam I et casam et de terra arabili iugera XXXVIIII, de pratis, ubi possunt colligi foenum carrade XX, et de fructuosa silva iugera XXIIII Et econtra in conpensatione earundem rerum dedit prefatus episcopus Harduuigus et eius advocatus Liuthardus prescripto Erchanfrido episcopo de rebus monasterii sui sancti Quirini unacum sonsensu et conhibentia monachorum in eodem monasterio degentium etiam et per Iicentiam domni Hludouuici gloriosissimi regis ad suum proprium tenendum in loco vocabulo Bodolunghoua casam unam et de terra hobas II, de pratis, ubi possunt colligi de foeno carrade XX, vel quicquid ibi in loco Heitfolcus ex suo propip ad monasterium sancti Quirini tradiderat. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt, ut unusquisque hoc quod a pare suo accepit, teneat atque possideat et faciat exinde, quicquid sibi libuerit , et taliter inter eos hic inserere placuerit, ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quelibet obposita aut emissa vel subrogata persona, quae contra hanc commutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire temptavent aut eam per quodlibet ingenium inrumpere conatus fuerit, inferat parti, contra quem litem intulerit distringente fisco auri libras II, argenti pondera V coactus exsoluat et sua reppetitio nullum obtineat effectum sed presens commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Reganesburg civitate. Signum Harduuigi episcopi, qui hanc commutationem fieri et affirmare rogavit. Et isti sunt testes per aures tracti, qui viderunt et audierunt, quando ista commutatio fuit coram domni Hludouuici gloriosissimi regis, hoc est Eginolf venator, Engilscalch, Vzzant, Bernhart, Patager, Engildeo, Rumolt, Batto, Odalrih, Engilbold, Isanpreht, Gamanolf, Uuaning, Eccho, Dauid, Rihmar, Vuicbold.