Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 30


Datierung: c. 840-846 09 02
Ausstellungsort: Regensburg

INTER BATURICUM EPM ET ERCHANPERTUM.

In dei nomine. Placuit atque convenire inter venerabilem virum Baturicum Reganesburgensis aecclesiae episcopum necnon et quendam hominem Erchanpertum, ut pro communi utilitate et conpendio quasdam res inter se commutarent, quod ita et fecerunt Dedit igitur predictus venerabilis vir Baturicus episcopus ex ratione aecclesiae sancti Petri et sancti Emmerammi una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum ibidem degentium, etiam et per licentiam domni Hludouuici gloriosi regis eidem Erchanperto ad suum propium habendum in pago nominato Feldun in loco qui dicitur Jazaha aecclesiam unam cum mansis III, id est de terra iugera C, de pratis ad carras XV. Et econtra in conpensatione harum rerum dedit praefatus Erchanpertus ex suo proprio supradicto venerabili episcopo Baturico ad partem episcopatus sui in pago qui dicitur Tonahgeuui in loco nominato Hahalinga mansos III, id est de terra iugera C, de pratis ad carras L, de silva iugera CXX. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt, unam praedictus episcopus ad partem aecclesiae suae poenes se habeat et alteram quam ipse Erchanpertus pro se retineat ut in futurum, quicquid pars ab altera accepit parte habeat, teneat adque possideat et faciat exinde, quicquid utilitati suae perspexerit Et taliter eis hic inserere placuit, ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita aut emissa persona, quae contra hanc commutationem, de qua duae kartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam ullo modo infringere conatus fueirit inferat parti, contra quem item intulent, distringente fisco auri libras II multa conponat et sua repetitio nullum obtineat aeffectum sed presens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Reganesburc civitate sub die IIII. non. sept Isti sunt testes per aures tracti, qui hoc viderunt et audierunt Rodhoh, Cozzilo, Macho, Cundolf, Alfram, Sigihart, Kisalolt, Erchanmar, Immo, Vuillibato, Cundpreht, Heririh, Petilo, Oto, Isanpero, Immo, Vuicbald, Rodolt, Helmrih, Sahso, Vuarmunt, Albker, Adalpreht, Eparsuuind.