Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 29


Datierung: 837
Ausstellungsort: Regensburg

TRADITIO RA TPODI COMITIS.

Postquam ergo in dei nomine Ratpodus comis ad sanctum tradidit Emmerammum, sicut in karta traditionis scriptum invenitur, quicquid proprietatis ad Tullinam habere videbatur, in praesentiam Hludouuici regis Reganesburc venire et omnia quae ad Tullinam visus est possidere, ad praedictum sanctum dei nihil extra dimittens tradidit, ita scilicet ut si hieres sibi non nasceretur, post obitum suum statim ista traditionis causa firmiter ad locum sancti dei constaret, si autem heres sibi nasceretur, ut cum ducentis solidis res eiusdem traditionis redimeretur ut sicut supra dictum est, in praesentia regis et optimatum eius omniumque sibi asstantium haec traditio facta est, quorum ex parte nomina innotescimus Ernost comis, Vuerinheri, Timo, Ermfrid, Ratpreht, Uto, Vuaning, Vuillihelm, Rihheri, Vuolfdrigil, Poso, Eginolf, Perehttolt, Rihho comis, Adalo, Ratolt, Popili, Rodolt, Fritilo, Reginpreht, Adalhoh, Managolt, Papo, Albker. Facta est haec traditio in loco supra dicto anno domini DCCCXXXVII.