Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 28


Datierung: 837 08 28
Ausstellungsort: Regensburg

INTER BATURICUM EPM ET VCCIANDUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Baturicum Reganesburgensis ecclesiae episcopum necnon et illustrem virum Ucciandum ut aliquas res pro comuni utilitate et conpendio inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt Dedit igitur predictus venerabilis episcopus Baturicus ex ratione aecclesiae suaee sanctr Petri et sancti Emmerammi una cum consensu et cohibentia fratrum ibidem degentium, etiam et per licentiam domni Hludouuici gloriosi regis praefato Ucciando ad suum proprium ad habendum in loco qui dicitur Mahalgozzinhouon mansos tres cum aecclesia ibidem constructa et cum reliquis aedificiis desuper positis, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quicquid in predicto loco habere visus est Et econtra in compensatione harum rerum dedit memoratus Ucciandus ex suo proprio prescripto venerabili viro Baturico episcopo ad partem supradictae aecclesiae suae in loco nuncupante Etinhard mansos VI cum casis et reliquis aedificiis et curtiferis, cum terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, quantumcumque in eodem loco habere visus fuit. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt, ut unusquisque hoc quod a pare suo accepit, ab hodierno dei et tempore teneat atque possideat vel quicquid exinde ob utilitatem et commoditatem facere sui vel iudicare volverit, liberam in omnibus habeat potestatem faciendi. Et taliter inter eos convenire, ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita persona vel emissa, quae contra hanc commutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam infringere volverit inferat parti, contra quem litem intulerit, auri libras II multa componat et sua repetitio nullum obtineat effectum, sed presens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Reganesburg civitate sub die V. kal. septemb anno IIII propitio Christo regni domni Hludouuici regis in orientali Francia, indictione XV, in dei nomine feliciter.

Signum Ucciandi, qui hanc commutationem fieri et affirmare rogavit. Signum Meiolonis. Signum Alberati. Signum Suuarzalohi. Signum Odalfriti. Signum Hugolfi. Signum Herardi. Signum Billungi . Signum Berehttolti. Signum Alberici. Signum Randulfi. Signum Adalperti. Signum Uuolfharii. Signum Grimoni. Signum Egilolfi. Signum Rodperti. Signum Ogasti. Signum Uuicconis. Signum Unlazi. Signum Albuni. Signum Hildrici. Dominicus clericus iussus scripsi