Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 27


Datierung: 834
Ausstellungsort: Schönau

TRADITIO VVILLIHELMI COMITIS.

Constat omnibus mortalibus, quia haec vita nimium brevis est, sed longa futura QuapropterVuillihelmus comis considerans haec ita se habere pro adipiscendi gaudia sempiterna et remedio animae suae tradidit ad sanctum Emmerammum res proprietatis suae, quas habere videbatur in loco nominato Bersnicha id est aecclesiam et casam cum curte atque reliquis aedificiis, cum mancipiis infra domum et manentibus servilibus, terris, pratis, pascuis et dimidio foreste, aquis. aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid dici vel nominari potest, cum omni lucro , quod nunc in eisdem causis esse videtur vel deinceps adquaesitum fuerit, nihil extra dimittens, et eaedem causae in eius potestate fierent, usque dum viveret ipse, et coniugis eius Engilradae, donec ipsa vixisset et quamdiu thorum maritaIem conservaret, et haec omnibus modis firma persisterent, si sibi heres non nasceretur; hoc insuper conplacitans cum Baturico venerabili pontifice, ut ad Eskitunam et Uuesin omnia quae ibidem praefati praesulis fierent, in beneficium ipsius ad dies unitae suae possiderent et post illorum vitam omnes supradictae res quae ab eo traditae sunt vel quae in benefitium accepit, per omnia emelioratae ad praedictum dei sanctum firmiter consistant absque ullius contradictione Hanc vero tradiconem suscepit Baturicus episcopus una cum Erinperto advocato suo, et testes huius traditionis per aures tracti sunt Hilpung, Fezzilo, Madalhelm, qui et fideiussores vestiturae sunt, Pazrih, Arnmot, Mahalfrid, Ataman, Adaluuart, Poso, Reginuuart, Eckeo, Ermpreht, Kerhart, Eccho, Odalhart, Erchanpald, Kerhoh, Uuldar, Vuillihelm, Trostmar, Eigil, Pillunc, Erinpreht, Cotapreht item Madalhelm, Engildeo, Odalhart, Vuolfhart, Reginhart, Geuuibald, Erchanpreht, Ellenpreht, Sigibald, Albrat, Adalpreht. Acta sunt haec ad Sconinouuam monasterium anno dominicae incarnationis DCCCXXXIIII.