Datierung: 833
Ausstellungsort: Regensburg
Quisquis in hac vita, quae cunctis mortalibus incerta est, caute semetipsum tota mentis deuotione circumspicit, ad illam sine dubio perveniet feliciter vitam, ubi illi cum Christo regnant, qui hic provide gesserunt praecepta domini sui conseruando. Hac cautela conpunctus quidam comis nomine Vuillihelmus et ut refrigerium animae suae ac perpetuae beatitudinis gloriam adquireret, ad sanctum Emmerammum dei martyrem omnia quae habuit in Iocis subter scriptis, tradidit nihilque proprietatis suae extra dimisit, quod non traderet, in vicis istis: Sconheringa, Cheminatum et Purcheim, ea scilicet ratione ut post obitum suum firmiter ad ipsum sanctum dei ipsa traditionis causa constaret, si heredem non haberet, et tamen coniux ipsius easdem res in ditione sua teneret, quamdiu lectum suum conseruaret; si vero humano more contingeret, ut lectum suum non custodiret, mox traditio ad Iocum suum reverteretur; si autem heredem superstitem habeat, ut ipse potestative hereditatem suam possideat absque ullius contradictione. Et testes eiusdem traditionis isti exstiterunt: Ratpot comis, Cundpald, Chunipreht, Orendil comites, Heripreht, Crimuni, Madalhelm, Rodolf, Poso, Cundpreht, Outo vicarius, Mezzi, Vitalis, Sahso, Rihpald, Rubo, Isangrim, Cotafrid, Ougast, Scroth, Reginhart, Egilolf, Hadager, Uuillihelm, Mahalfrid, Hessi, Uralt, Trogo, Graman, Cunduuin. Baturicus episcopus una cum Pazrico advocato suo ipsam traditionem accepit. Factum est hoc ad Reganesburg anno dominicae incarnationis DCCCXXXIII.