Datierung: c. 826-840
C. In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Baturicum sanctae Reginesburgensis ecclesiae episcopum, quae est constructa in honore sancti Petri principis apostolorum et sancti Emmerami martyris, ubi ipse praetiosus sanctus corpore requiescit, necnon et quendam virum inlustrem nomine Maurentium, ut quasdam res pro communi utilitate et conpendio inter se conmutare deberent, quod ita et fecerunt Dedit igitur praedictus Baturicus episcopus ex ratione iam dicti monasterii sui una cum consensu et conhibentia monachorum in eodem monasterio degentium, etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem Maurentio ad suum proprium ad habendum in loco quae dicitur Traubidinga et Lodartinchoua, quos quaedam femina nomine Engildiu et filii sui eidem contulerunt monasterio, idest territorium cum casis desuper positis, cum mancipiis quinque, pratis, pascuis et omnia quicquid ibidem habere visus fuit Et econtra in conpensatione harum rerum dedit idem Maurentius ex suo proprio praefato Baturico episcopo ad partem supradicti monasterii sui in loco nuncupante Hahholsfat idest territorium cum silvis pratis et omnia quicquid ibidem hablere visus fuit. Unde et duas conmutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et adfirmare rogaverunt, ut unusquisque hoc quod a pare suo accepit, habeat, teneat atque possideat et faciat, quicquid utilitatis suae perspexerit Et taliter inter eos hic inserere placuit, quod si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita aut emissa persona, quae contra hanc conmutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam infringere conatus fuerit inferat parti, contra quem litem intulerit, sociante fisco auri libras duas multa conponat et sua repetitio nullum obtineat effectum sed praesens conmutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa