Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 22


Datierung: c. 826-830 03 26

INTER APOLLONIUM ABBA TEM ET ERCHANFRIDUM DIACONUM.

In dei nomine Placuit atque convenire inter venerabilem virum Abpollonium abbatem necnon et Erchanfridum diaconum, ut aliquas res pro communi utilitate et conpendio inter se commutare deberent, quod et ita fecerunt Dedit igitur Abpollonius abbas ex ratione monasterii sui Perga una cum consensu et conhibentia monachorum in eodem monasterio degentium, etiam et per Iicentiam domni Hludouuici regis memorato Erchanfrido diacono ad suum proprium habendum in pago qui dicitur Tonahgeuui in loco vocabulo Oinginchoua, id est terra culta et inculta, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adiacentiis, peruiis, exitibus et regressibus, quaesitum et adinquirendum vel quantumcumque praenominatus Abpollonius abbas ibi in Ioco ex suo beneficio habere videbatur. Et econtra in conpensatione harum rerum dedit praescriptus Erchanfridus diaconus de rebus proprietatis suae in eodem pago Tonahgeuui in loco qui dicitur Scampah eidem Abpollonio abbati ad partem monasterii sui perpetualiter tenendum idipsum terra culta et inculta, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adiacentiis, peruiis, exitibus et regressibus, quaesitum et adinquirendum vel quicquid inibi ex suo proprio legaliter habere videbatur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas inter se fieri et affirmare rogaverunt, ut unusquisque in futurum hoc quod a pare suo accepit, teneat atque possideat et faciat exinde, quicquid sibi libuerit. Et taliter inter eos hic inserere placuit, ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis aut alia quaelibet obposita aut emissa seu subrogata persona, quae contra hanc commutationem, de qua duae kartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire temptaverit aut eam per quodlibet ingenium inrumpere conatus fuerit inferat parti, contra quem litem intulerit, distringente fisco auri libras II, argenti pondera V coactus exsoluat et sua repetitio nullum obtineat effectum sed presens commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Reganesburc civitate sub die VII. kal. aprilis Vzzand, Deotrih, Strupo, Egilolf, Vuenilo, Hartuuig, Hiltiroh, Rodhart, Unolz, Erchanpreht, Haguno, Ishad, Vualtunc, Trogo, Eckihart, Hartmöt, Florenti, Folcpold, Isanhart, Auo, Vualto, Deothart, Alprat comes.