Dating: 829
Place of Composition: Ranshofen
In hac igitur notitia continetur, qualiter Lantpertus abbas Hludouuicum regem postulavit intercedentibus Ernosto et Adalperto, ut ad monasterium sancti Michahelis, quod est constitutum ad Maninseo, in elemosinam suam perdonaret quendam lacum nomine Aparinesseo cum omni foreste circumiacente ad utilitatem servorum dei, qui in eodem monasterio domino servire student. Ipse vero rex ob mercedem animae fecit ita et donavit ad sanctum Michahelem supradictum lacum et forestem, ut nullus de die illa et deinceps aliquam contrarietatem in his rebus facere auderet, deditque missum suum, qui inde supranominatum abbatem et servos die vestiret. Tunc et ille missus iussionem dominicam implens vestituram peregit: in occidente a ri v o nominato Zinchinpah, ubi ipse in Aparinesseo decurrit, et ab oriente ab eo loco, ubi Tinnilipah in eundem lacum fluit, usque ad eum locum, ubi Iscula in Trunam cadit, – ut absque ullius contradictione illuc constaret, et ex alia parte terminum haberet usque ad Uuizinpah, ubi et ipse in Atarseo vadit, et ad alium Uuizinpah, usque dum ipse in Trunam decurrit, ita videlicet ut nemo alienus in hoc lacu piscari auderet neque in supradictis locis venationem exercere, sed pleniter ad supradictum archangelum constaret. Haec donatio facta est ad Rantesdorf anno domini DCCCXXVIIII.