Datierung: 822 11 11
Quoniam priscis temporibus nobilis quidam vir nomine Rihpald abbas et amita eius nomine Deotlind tradiderunt deo et sancto Emmerammo res proprietatis suae pro remedio animarum suarum, quicquid habuerunt ad Phetarah sive ad Yupinpah seu ad Ahu, quod postea ipse Rihpald voluit conplacitare nepotibus suis Engilmone et Isandeone, sed non perfecit, quodque ita ab eis fuit iniuste abreptum de potestate sancti Emmerammi quodque Baturicus episcopus et advocatus eius Immo exquaesierunt ab eis in mallo publico ad Phetarah coram Cotafrido comite multisque aliis ibi presentibus et illi lege cogente hoc ipsum totum reddiderunt Baturico episcopo et advocato eius lmmoni et idem Immo inde ab eis vestituram accepit Sed postea eorum fuit petitio aliorumque bonorum hominum, ut hoc ipsum iterum eis in beneficium concederetur Quodque benignitas Baturici episcopi eis noluit denegare, sed ita illis concessit hoc in beneficium usque ad dies vitae suae contra censum condignum et hoc fecit una cum consensu congregationis sancti Emmerammi et illi accepto inde beneficio ab episcopo Baturico et ab advocato eius Immone wadiaverunt inde censum quattuor solidorum annis singulis persolvere ad festivitatem sancti Emmerammi et nullam inde neglegentiam facere nullamque amplius controversiam ullo modo pastoribus sancti Emmerammi neque familiae eius; quod si facerent, secundum legem omnino componant neque ullo modo habeant potestatem hoc de ipsa casa dei alienare sed meliorare, quantum praevaleant. Et ideo inde duas cartulas uno tenore conscriptas ad firmitatem atque memoriam posteris fieri decrevit supradictus episcopus Et isti ibi praesentes erant, qui hoc viderunt et audierunt Odalpreht, Salahho, Immo, Rihhart, Pillinc, Cundalpreht, Marcho, Otger, Mauri, Adalger, Puoso, Aopi, Ritant, Vuichart, Cundfrid, Engilpald, Adalpreht, Appo, Antrih, Uuiniho, Atto, Cotapreht, Sigipreht, Ratpreht, Truhthad, Ratolt, Ratolf, Amalrih, Vuolfbero, Ratpald, Nidhart, Egino, Berehttolt, Vualdger, Rahholf. Actum est hoc ad Reganaspurc anno incarnationis domini DCCCXXII, imperii vero Hludouuid octavo, ad missam sancti Martini, indictione prima, tertia feria Et ego Dignus nomine scribsi hanc cartam ad confirmationem iubente Baturico episcopo
Commemoratio brevi sermone conclusa de hereditate Rihpaldi abbatis, quam tradidit ad sanctum Emmerammum in Iods his, id est ad Ahu, ad Yupinpah sive ad Pheterah, quamque postea Engilmon et Isandeo invasores iniuste reddiderunt Immoni advacato sancti Emmerammi et episcopo Baturico et abbati de parte sancti Emmerammi, secundum quod placitatum habuerunt persolvendo per singulos annos in censu ante Cotafridum comitem, idest quattuor solidorum. Actum autem coram his omnibus, id est Gamanolf, Salaho, Sahso, Adalrih, Reginhart, Vuichart, Kerrih, Erchanpald, Rihlant, Frehholf, Gisalfrid, Engilpald, Odalscak, Herigoz, Staracholf, Rodicho, Uuolfrid, Adalo, Heimo, Cundbertus, Cozzol, Frumolt. Missi enim sunt ibi in his Iocis ad possidendam vestituram istam hi tres homines nostri: Cundpreht ad Ahu et Stephanus clericus ad Jupinpah ac Denchilo ad Phetarah hanc vestituram consedit. Et ita finita sunt placita haec et revocata in concordiam.