Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 18


Datierung: 822 04 14
Ausstellungsort: Regensburg

TRADITIO IMMONIS.

In nomine patris et filii et spiritus sancti Quid potest homo salubrius cogitare quam de vita aeterna et remedio animae suae Ideoin dei nomine ego Immo hac ammonitione contactus pro divino amore et retributione sempiterna tradidi proprias res meas de hereditate mea ad sanctum Emmerammum in vico nuncupato Uualdgeringun, idest aeclesiam cum casa et curte et omni edificio meo cum omni (!) adpendiciis eorum, manentem I Otbertum nomine et Raatburc cum infantibus suis II et alia mancipia, idest Otmunt, Drudmunt, Kamanolf, Regindrud, Otdrud, Adalpirin, Deonot, isti sunt de illa ecclesia, cum omnibus quicquid ibi visus sum habere, tam in terra quam in prata sive in silva, ita tamen ut dum ego advixero sive uxor mea Deotraat, ipsas res in usu fructuario habere debeamus et post obitum nostrum ad sanctum dei omnia pleniter absque omni inpedimento consistant Liutrihum et Otam uxorem eius et unam silvam de ista parte Phatriu, sed et infantes eorum extra traditione ista dimitto; cetera omnia supra nominata ad sanctum Emmerammum pertinere volo. Acta est haec traditio anno incarnationis domini DCCCXXII et VIII cesaris augusti Ludouuici et V domini mei Baturici episcopi, die lune feria II post pascha, XVIII kal. maii ante altare sancti Emmerammi et coram omnibus istis adstante etiam domno nostro Baturico episcopo Adalperht testis, Pillunc testis, Adalbald testis, Rihho, Ogast, Geuuipald, Anno, Cotaperht, Sigiperht, Argis, Deotbato, Puman, Oni, Sabulo, Rodhart, Tiso, Rihheri. Ego Ellenhardus diaconus per iussionem domini mei scripsi hanc traditionem feliciter in domino