Datierung: 822
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Baturicus largiente redemptoris Christi gratia episcopus hanc conscriptionem fieri precaepi ad commemorandum, quatenus omnes scirent et praesentes scilicet ac futuri, qualiter vir venerabilis Antarbodus archipresbyter Romam eundo pro remedio animae suae sanctorum Petri et Pauli apostolorum limina querens mihi omnia nimirum suae proprietatis in potestatem donavit eo modo, ut si obitus ipsius sibi adveniret in eodem itinere, sicut pro dolor et factum est, pro remedio spiritus ipsius omnia dispensarem per loca sancta, quocunque ipse pertractarem maximum eius fuisse profectum. Unde frater eius Ternod consentienti caritati testis est, conlaudans etiam hoc omni modo ita bene esse et sibimet ipsi placere. Denique in eadem via praedicto illustri viro ex hac luce, sicut mortis debitum urgverat, migrante et ad nos hoc nuntio delato pervenisset, subito ad Ergeltesbah veniens misi et Bernhardum alium fratrem Antarboti sive filium eius Engilhardum et ceteros parentes venire praecabar, ut quidnam et ipsi exinde velint et dicerent, scire potuissem, hoc est utrum contradicerent potestati illi, quae iam in meis manibus posita erat, an bono animo ita stabile fieri permisissent. Actum est ita et venerunt ad me et idem Bernhardus erat hoc amabiliter consentiens sive ceteri proximi eius, ut sicut a praedicto benignae viro memoriae potestatem accepi, ita de suis rebus pro se facerem, quicquid voluissem. Actum est autem hoc in loco supra conscripto in presentia eorum, quorum haec nomina sunt: primitus Job vicarius et vassus Cotafridi necnon et Cundalpertus filius Helmoni, Immo advocatus noster et Billunc, Mezzi nepos Valtoni comitis, Hunger, Ato, Erchanpreht, Antarbot, Isangrim, Suidger.
Igitur hac convenientia inter nos finita venit Bernhardus in placitum publicum in loco nuncupato Rodhoheskirihha super Lapara, ubi Uualto comes cum omni suo ministerio residebat, et cum eo Machelm filius Otleipi, assistente etiam multa turba hominum nobilium, Baturico presente nihilominus episcopo, et ibi mallavit Bernhardus Baturicum episcopum et Immonem advocatum eius de causa Antarbodi et contra directum de placito iam in caput et convenientia constituto coram hominibus supra memoratis. Tunc surrexit Immo et dedit Uualtoni vuadium suum, quod idem Bernhardus contra legem pacatum placitum presumebat inquietare, et habuit testimonia sua in praesenti et adduxit eos, id est Billunc, Mezzi, Nidhart, Hunolt, Erchanpreht, Hunger. Sed Bernhardus noluit hoc modo wadiare, sed dixit: Si inueneris mihi, unde tales testes, qui hoc testificent, quomodo Antarbot ita fecisset, consentiens ero et quod lex praeceperit, faciam. Tunc mox advenit in ipso placito liber homo Ternodi, nomine Herini, ab eodem Ternodo directus ad Baturicum episcopum et Uualtonem comitem et in auditu omnium retulit ea quae sibi fuerant imperata, eo quod direxerit Ternodus, quomodo nihil voluisset neque potuisset contradicere de his omnibus, quae frater eius in Baturici episcopi manibus commendaret, sed magis per cuncta consentiret, ubicumque ea dare voluisset Baturicus episcopus. Tunc tandem eodem vuadio et testimonio convictus est et non credidit sibi et dedit vuadium iuxta legem et iudicium populi pro se et filio suo Engilhardo, ut ex hac eadem causa ulterius nihil inquietarent. Unde Nidhart et Erchanpertus ei fidei iussores effecti sunt et hoc modo finitum est. Hie in beneplacito fuerunt Baturicus episcopus, Vualto comes, Machelm, lmmo, Eckirih, Billunc, Jacob, Teuit, Rodgoz, Meginhelm, Hunolt, Heribald, Freso, Rihhart, Nidhart, Hegilo, Mezzi, Rihpreht, Ratolt, Adalrih, Reginhart et ceteri Actum est anno domini DCCCXXII.