Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 17


Datierung: 820 12 02- 821 02 08

In nomine patris et filii et spiritus sancti Dum nos divina clementia in presenti seculo gubernat, oportet ut de futuro etiam cogitemus, ac dum in nostra potestate res nostre constare videantur, eas ob amorem dei ad loca sanctorum manu et voluntate propria condonemus, ut, cum pius examinator in iudicio venerit, exinde mercedem habeamus. Quam caduca enim sunt huius vite tempora quamque cito finiuntur Ego indignus servus servorum dei abbas Sigifridus mente ac corde pertractans, inscius quid ventura nam pareret dies, subito animo incidit, ut salutem animae meae, patris necnon et genitricis ceterorumque quorum datione et auxilio Iocus idem constructus esse cernitur iuxta flumen Ilma, in dei amore et beati patris Benedicti trado ad sanctum Hemmerammum propria mea, que hereditario iure mihi successerunt, hoc est primitus ad Lutirinbah ecclesiam cum curte et domo et omni quoque edificio, cum manentibus et singularibus mancipiis, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis eantmque decursibus, quidquid etiam dici potest, tam cultum fuerit quam incultum; nam Beffonem et uxorem eius Mezhildam, Baldumum et Kersuindam eius uxorem simul in uno domo manentes per meae manus dationem cum mancipiis suis Uuunigodo, Mezbildam, Hittam quoque ac Bobilam contrado ad sanctum Hemmerammum, ubi venerabilis vir Batricus abbas et episcopus presens rector esse videtur; item Elilandum cum uxore sua Rattruda, Uuaaltbadum, Utam et Folcbildam cum omnibus ad se pertinentibus simili modo condono, tertium adnectens mahentem Ribbertum nomine et Odilam uxorem eius cum mancipiis his: Alla, Meginraat et item Alla; quartum etiam dono nomine Liubgisum et Brunbildam, Hrudhardum et Uuolfmotam; quintum vero nomine Uuolfbertum et Deothiltam uxorem eius similiter, ut supra notatum est, cum mancipiis his, Asila, Drudolf, Fastmunt, ad prefatum locum condono; Ceizfridum quoque et Tagabirgam uxorem eius necnon Uuolfhardum et Asilam et Rihfridum; septimum vero Beringisum et Uuolfburgam uxorem eius necnon et Uuestrahiltam; octavum vero Ebarhardum et Deothiltam uxorem eius atque Bumannum, Bettam, Uuolfbrinnam et Uualtbrinnam; nonum quoque Berthridium cum uxore sua Berhtheida necnon et Uuichmundum, Hortholfum et Uuolfibildam cum omni possessione sua; decimus vero est Albuni et lrphila uxor eius, Werinkis, Adalfrit, Rihsuind, Mahtleip, Ribfrit; in undecima domo est quidam ingenuus faber Afbaldus nomine, cuius uxorem et infantes donamus; nomen uxoris Kisa et infantes sunt Liubuni et Engilburc; sed et nomina mancipiorum intra domum hec sunt: Ribberi, Herirat, Adalfrih, Ruodmunt, Albrib, Meginberi, fatuni, Cundheri, Uuolfperbt, Rihbart, Adnheri, Rantuuic, Ostheri, Uualthart; item de negotio Dencbila, Atta, Berhtflat, Liuplind, Haocmot, Adalbilt, Hasnaot, Aotuuih, Albuuiz, fridiric, Haatburc, Suidburc, Amaldrud, Perhuuar, Liupdrud, Rathrud, Randni, Suanahilt, Adalburc, Roduuar, Eckilind, Uuentilsuuind, Berbta.

Item etiam ut supra trado ad Beuinbuson ecclesiam cum domo et curte et omni edificio, cum manentibus seu mancipiis: primum Liubrandum et Regeinhiltam uxorem eius, Erinbertum, Uueribertum atque Rihsuuindam, item Aotmarum et Adalbirinam uxorem eius, Bunno, item Adalbirin, item Uuinibaldum et Uuillibiltam, Uuolfmundum quoque et Cunduuaram uxorem eius una cum bis: Uvelamot, Hermot, Adalfrid, Aotlind, Berani, Batabilt, Mereburc, similiter Engilradum et Erchandrudam uxorem eius et Rihhiltam, Henricum quoque cum omni possessione sua, cuius tamen uxor non est mea; infra vero domum sunt bec mancipia: Adnfrid et uxor eius Irmindrud, Atto, Erih, Nidrib, Niphfthart (!), Cundolf, Tatila, Albuni, Reginuuih, Bernbart, Herini, Sumuni, Ludegis, Kisalmot, cum omnibus quidquid in eodem iam dicto loco videor possidere, eodem modo, ut superius per omnia sunt conprehensa. Similiter ad IIme vico trado ecclesiam cum his qui adiacent absque domo, per omnia ut supra, id est Berafridum et Engiluuiham necnon et Erpboldum, Deotuuibam quoque et Ribdrudam, item Uualdolfum et uxorem eius Beraniam una cum Uuicbario Reginhiltam et Rihbardo, Uuillihadum quoque et uxorem eius Rodlindam atque Sigifridam et Ablindam necnon Echolfum et Hittam uxorem eius cum Uuolfhario et Totila. Ad RodgeItingunvero similiter ecclesiam cum domo et omni edificio, mancipiis et manentibus, id est Uuolfbero, Adalhilt, Uuolfmunt, Ratliub, item Reginbelmum, Kerbardum, Reginbelm, Freuuihilt; dabo etiam lrminbertum et Atta uxorem eius, Matonem et Aldrunam, item Rihhelmum, Plidkerum et Amalbirgam, Rihmundum quoque, Ceizuuiham et Lanzonem, similiter Uuolfuni et uxorem eius Reginleibam, Betonem, Hunbertum, Sigidrudam et Erchandrudam atque Engildrudam, item Sigidrudam et Magantiam seu Cunduuiham; unde et trado Uuaningum cum Ceizuara uxore sua, cum Freidone, Etta, Orngiso (?), Randrud, Rizla, Rihflata, Reginflat, item Liubunam et uxorem eius Kersuuindam et Adalbero, Adalhart, Cotascalc, Hunburc, Deotburc; hec sunt mancipia in domo: Arnihho, Liubker, Horscrat, Ratilo, Peradeo, Hecuuilind, Ilina, Uveltinsuind, Hiltibirc, Freuuiperht et per omnia sicut superius notatum est. Ad Tomalingun casam et domum cum edificio, cum Malabaldo et Gallana, Engilberto et Ubbana, et mancipia in domo: Ludigis, Kerbelint, Cunno, Heredrud, Atta, Samdrud. Ad Hittinbouon domum et curtem et mancipia in domo Hugileih, Immo, Alpbart, Ceizo, Hanetini, Ediram, Uveltinsuind, Raoddrud, et per omnia sicut et supra. Ad Uvestinsteti etiam Ussonem et Iustinam sororem eius necnon et ad Phaldorf casam cum curte et mancipia Vuaning, Rodamr (!), Billunc, Etta, Folchuni et item Folchuni et reliqui ut supra. Ad Suabiluuis ergo Albradium cum uxore sua Engilberta et fratrem Albrati nomine Sigoldum, Bilihilt et Caozbirc. Sed et ad monasterium Ilmae dono mancipia ista, id est Uuenilo, Berhtker, Ceizuni, Caozrat, Eotheri, Rodolt, Uuicram, Herimaot, Nordperht, Mahtholf, Uuolfkrim, Deotperht, Uuoluuolt, Beto, Caozberht, Regeinfrid, Adalmunti, Alo, Uuolfgrim, Adalolf, Aotker, Adalrih et Regina uxor eius et eius filius Altricus, Naosca, Albhilt, Keruuih, Uueelheid; suntque in eodem loco molendinos (!) tres, quos simili ratione ad sanctum Hemmerammum, ut sepe supra denotatum est, per propriae meae manus donationem confirmatos esse decerno, ita tamen ut, dum ipse in presenti vita superstes extitero, omnia que supra ostensa, in ea potestate absque omni conamine perdurant. Placuit etiam michi una cum venerabili viro Batrico episcopo et abbate loci eiusdem, ut si aliquis de parentibus meis talis dei gratia largiente evenerit, ut eiusdem monasterii pater defuncto me possit existere vel alius quilibet ex eadem congregatione, ut predictum locum, sicut prefatus sum, habeat in potestate et cum omnibus ibidem huic loco aspicientibus ad sanctum et venerabilem locum beati martyris Hemmerammi et venerando Baturico episcopo vel etiam successoribus suis caput inclinet servitiumque persolvat; quod si talis in eodem loco forte non fuerit inventus, quemcumque idem rector ex monasterio martyris iam dicti volverit, eidem loco magistrum inponat.

Hec omnia quoque, sicut supra nominavi, pleniter tradidi in ea ratione, ut mihi beatus Baturicus episcopus ad dies vitae meae in beneficio habendum concederet. Et quidquid ipse in loco nuncupato Lutrinbah videtur de parte sancti Emmerammi possedisse, id est manentes, casam dominicatam cum curte et ecclesia cum omnique reliquo aedificio, quidquid ibidem aspicit tam in mancipiis singularibus quam in manentibus, videlicet terris, pratis, campis, silvis, pascuis et quidquid ad eundem locum pertinet, exceptis hobis quas Deotili et Altuuart cum adpendiciis suis de sancto Hemmerammo in beneficio tenere ad presens videntur, has quoque pretermissas habemus. Nam manentes ipsi hie per nomina discribuntur: prima lsanman cum Deotuuiha et infantibus duobus, Selbrat et Burcsuuind cum infantibus tribus et eorum mancipio uno, Kisal quoque et Faspurc cum uno infante, Uuerinberht et Liutbirg et Adalolt filius eorum, Meginbald et Uuahhila uxor eius, Amalunc et Raatlind cum Rihbaldo patre et matre Liupdruda, Eparhart et Engilsuind cum infante uno et fratre Eparhardi, Kerbald et uxor eius cum, infantibus duobus, Sindrih et Egina cum filiabus II, Berafrid et uxor eius et quinque infantes, Brunic et uxor eius et Ratolt et Caozbirc uxor eius cum infantibus, Abo et Deotila cum infantibus III et Aotmunt et filia eius Lantsuind, Waltheri et Folcraat frater eius, Uualtberht et Aothilt et Uuolfleis et uxor eius, Herideus quoque sine infantibus, habens mancipium I, Kerhart et Folchilt et Sigebaldus et Loba uxor eius et puella I, Ratgoz et Rantheid cum sorore sua, Traostilo et Adaldrud et infantes IIIor, Burcsuind cum infantibus III; nam Visichart scutarius et Eburmunt et uxor eius Farani sunt sine filiis, non habentes hobam; et hec mancipia, sunt bervendarii, id est Erbho et Raatuuih Aecko et Immina, Reginhart, Meginperht, item Elis et uxor eius, Albger, Deonaot; hos enim omnes, qui supra scripti sunt, ego Batricus episcopus ad dies vitae suae venerabili viro abbati Sigifrido in beneficio concedo in hac convenienta, ut hoc placitum inter nos condictum stabile permaneat in perpetuum. Unde et convenire mecum iam prefato venerabili episcopo Baturico, vel si ipse vel quilibet de successoribus eius hanc rationem volverit inmutare ipsumque beneficium a me separare, tunc licitum sit etiam mihi mutato placito meam traditionem dare ad locum, quemcumque ipse elegero, et ipse per omnia ex his rebus libero fruar arbitrio, sicut et egi, priusquam traditionem aliquam et hinc fecerim, propriam habui potestatem, et quod de dominatione sancti Emmerammi ego accepi, ad eundem locum per omnia revertantur. Hi sunt testes, in quorum presentia ista facta sunt anno incarnationis dominice octingentesimo cicesimo, quarto quoque cenerabilis ciri episcopi Baturici, anno quoque domni nostri serenissimi inperatoris augusti Hludouuici septimo, indictione undecima, die dominico quartaque nonas decembris; et sunt idem ipsi per omnia testes adtracti iuxta legem Bauuariorum inprimitus Rumolt, Adalperht, Adolf, Crimuni, Meiol, Eckrih, Hahart, Hahart, Heribald, Amalpreht, Ratolf, Cotabreht, Auo, Balderih, Jacob, lsanbarto, Adalbald, Uvirut, Deotili, Altuuart, Copreht, Uvelagrim, Isangrim, Uuitol, Sahso, Mezzi, Sigipreht, Erchanmar, Cozuni, Unlaatz, Heriolt, Erlung, Memmo, Eccho, Egino, Uuerinbald, Rihhart, Heraotpreht, Erchanbreht, Heripreht, Aotbrecht. Actum publice in ecclesia beati Hemerammi ante ipsum altare, ubi eius corpus speciosa quiete, beato Baturico presente, requiescit, feliciter in aeternum ltaque in dei nomine Ellenhardus diaconus iussione domni Baturici episcopi scripsi tradicionem istam anno domini DCCCXXI apud urbem Regenesburc VI. id. febr