Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 16


Datierung: 819 12 14
Ausstellungsort: Cham

DE MARCA AD CHAMPA.

Anno dominicae incarnationis DCCCXVIIII et sexto imperii Hlodouuici augusti ac tertio episcopi Baturici venit Baturicus episcopus ad Chambe, ubi cella ipsa constructa est super flumen quod Regan dicitur, inter duas aquas idest inter Geuuinaha et Marclaha, et habebat secum Rodoldum venatorem necnon et Bettonem vicarium, scilicet et missum Hattonis comitis nomine Hiltirochum, quem ipse Hatto comes miserat ad eundem Chambe locum, ut audiret, qualem ipse episcopus cum illis vicinis haberet rationem, qui commarcam sancti Petri apostoli et beati Emmerammi martyris iniuste sibimet usurpaverunt Venerunt etiam et illi qui iniuste eandem commarcam, ultra quod debuerant, extirpaverunt contra legem, id sunt Ratpreht, Scurz, Engilmunt, Tago, Rihhart, Liupger, Meio. Et coepit episcopus Baturicus inquire[re] ipsam commarcam totam per omnia, quemamodum eam Tessilo dux renovans anterioris traditionem beato restituit Emmerammo pro sua suorumque anima parentum. Et cum hinc et inde plura loquaerentur, tam qui iniuste possessam et propraeceptam eandem habuerunt, quam hi qui iterum beato Petro et sancto Emmerammo iustitiam suam cupierunt iuxta legem Beoariorum, surrexit Baturicus episcopus et Rodolt una cum Bettone et Hiltiroho et venerunt primitus contra occidentem ad illam stirpem, quam Geuuinahare iniuste usurpatam habebant, usque ad ipsum rivum Geuuinaha, et ibi dixit Rodolt et Betto, quod commarca Baturici episcopi debuisset esse ad illam domum dei contra meridiem sursum iuxta rivum usque ad illum locum, ubi ipse rivus exoritur; et inde Rodolt et Betto duxerunt Baturicum episcopum contra orientem usque ad Marclaha et dixerunt, quod commarca ipsius episcopi Baturici deberet venire in medium rivum, hoc est in Marclaha; et inde duxerunt eundem episcopum, ubi ipse rivus in eodem monte oritur, et dixerunt Rodolt et Betto: ista commarca debet esse per istum medium montem Bosun, idest de eo loco, ubi Marclaha in Regan fluvium cadit, usque ad iam dictum locum contra meridiem et deinde per medium montem in orientem usque ad eum locum, ubi Geuuinaha exoritur, et inde in orientali parte ipsius aquae usque ad flumen Regan, ubi ipsa Gevuinaha introiit in Regan. Tunc dixit Rodolt et Betto: nos audemus hoc dicere et confirmare, etiam si fuerit coram domno imperatore, quod ista omnis commarca, sicut hunc eundem episcopum Baturicum circumducentes consignauimus, debet consistere cum omni iustitia ad sanctum Petrum et sanctum Emmerammum in traditione ducum, qui istam patriam possiderunt. Haec sunt nomina eorum, qui audierunt rationem istam et cavallicaverunt illam commarcam et fuerunt in ista pireisa die Mercurii XVIIII kal. ian Baturicus episcopus, Vvelo presbyter et monachus, Dauid presbyter et monachus, Folrat presbyter, Aoupreht presbyter et monachus, Hunrih monachus, item Rodolt, Betto, Hiltiroh, Immo, Baldram, Pillinc, Meiol, Fridapreht, Welagrim, Cotapreht, Auo, item Cotapreht, Amalpreht, Rahholf, Irminolf, Baldrih, Irminpreht Mauri Waltrih Vnlaz, Cunzo, Folchuni, Ogast filius Bettonis, Vuillibato et ceteri plurimi. Ellinhardus scripsit.