Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 15


Datierung: 819 03 08

DE MARCA AD BRAMAM FLVVIVM.

Haec ratio vel notitia manifestat de marca nostra in Ioco qui vocatur Braama, quae pertinebat ad Sconinouue et monasterium sancti Martini, quae iniustae diu nobis ablata est, sed nunc tandem reddita est per Anauuanum et fratrem eius Rihuuassum, hoc est de fluvio qui dicitur Braama usque ad locum qui dicitur Tiufbah, inter cultam et incultam terram iugera CXX, et hoc fuit factum coram Uuichelmo misso comitis Geroldi in ipsa marca nostra coram his omnibus, quorum nomina sunt ista, et Ellenricus extitit advocatus noster ex parte monasterii sancti Martini Erchanpertus, Eigil, Paturih, Cundpreht, Chunipreht, Rodpreht, Anthelm, Reginhart, Regino, Engilpreht, Teuit, Rodpreht, Hetin, Helmuni, Engilpero, Friccho, Rodolt, Egilmunt, Uuillihelm, Etilo, Reginpreht. Actum VIII. idus martii, feria III. in quadragesima in loco ut supra Scripsi autem ego Ellinhardus diaconus iussu domini mei Baturici episcopi