Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 14


Datierung: 814 10 29 - 814 11 20
Ausstellungsort: Gundertshausen

TRADITIO RIHPALDI ABBA TIS AD SEZPAH.

In nomine patris et filii et spiritus sancti Igitur in dei nomine ego Rihpaldus abbas tradidi hereditatem meam, quam habui ad Sezpah et ad Niuuinhusun, in manus Abbonis et Engilmonis et Isandeonis et Paldrici et Ratolfi et Anoni, ut si ego mortuus fuissem in isto itinere ad palatium eundo, tunc ipsi viri haec omnia pro anima meaad sanctum Emmerammum tradidissent, petoque Adaluuinum episcopum vel eius successores, ut haec duo loca, id est ad Sezpah et ad Niuuinhusun, semper ad sanctum Emmerammum serviant et nemini in beneficio done[n]tur et manentes ipsi non mutentur sed maneant in locis suis et ipsa mancipia. Defuncto vero Rihpaldo abbate venit Abbo una cum Paldrico et Ratolfo, similiter et Ano ad sanctum Emmerammum et eandem traditionem, quam Rihpald abbas in eorum manus posuit, tradiderunt sancto Emmerammo pro Rihpaldi abbatis animae aeterna mercede et vestierunt casam sancti Emmerammi de omnibus quaecumque tradiderunt id est manentes XIIII ad Sezpah, ad Niuuinhuson IIII, cum mancipiis et domibus, curtes similiter et terras, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, mobilibus et inmobilibus, omnia culta vel inculta omnia; nihil pretermisit Rihpald excepto hobas III, quas concambiavit cum Meginhardo abbate, hoc tantummodo pretermisit. Et ideo ego Rihpald tradidi hoc in tam multorum manus hominum, id est sex hominum, ut quicumque ex his voluissent, tam unus quam duo sive tres seu omnes simul ad s. Emmerammum tradendi liberam potestatem in omnibus habuissent Post haec vero venit Abbo et Paldrih et cum eis Ratolf et Ano et vestierunt lmmonem advocatum Adaluuini episcopi et Uuicrammum presbyterum et praepositum de his duobus Iods, hoc est ad Sezpah et Niuuinhuson, et concessa sunt haec Ioca: ad Sezpah sedebat Ratolf monachus cum servis domini episcopi Adaluuini, ad Niuuinhuson Vuicrammus prepositus Praecabatur etiam Rihpaldus abbas ad Adaluuinum episcopum, ut in ipsa marca una aecclesia fabricari debuisset, hoc est ad Sezpah, et ibidem posuisset aliquem sacerdotum (!), qui ibidem cantet et cum omnibus sancto Emmerammo serviret. Praesentium nomina, qui viderunt Erchanpreht diaconus, Reginpreht diaconus, Vvelto clericus, Heripreht clericus, Pillvnc, Frumolt, Cundhart, Paldmot. Ad tumulum sancti Emmerammi factum est hoc. Isti sunt qui viderunt, quod Rihpald tradidit in manus Abbonis et aliorum, quod supra diximus, hereditatem suam Gerhart, Liutpreht, Engilpreht, Pillunc, Ogast. Haec sunt nomina testium, qui per aures tracti sunt: Chunipreht, Ambricho, Pillunc, Immo, Crimuni, Fridapreht, Erchanpreht, Hadamar, Gerpald, Toto, Sipihho, Vuolfpero, Adalrih, Unolz, Huno, Altipreht, Hegilo, Vuiclant. Facta fuit haec traditio ad Cundhareshuson anno DCCCXIIII incarnationis domini nostri Jesu Christi, anno secundo imperii domini Hludouuici augusti, indictione VII, V. kal. novembris die dominico. Facta vestitura ad sanctum Emmerammum die Iunae, quod est XII. kal. decembris, in ipsa aecclesia sancti Emmerammi. Ellinhart diaconus iussus a domino meo Adaluuino episcopo ipsam traditionem scripsi