Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Regensburg und des Klosters S. Emmeram (Ed. Widemann) Nr. 13


Datierung: 814 09 21
Ausstellungsort: Regensburg

In nomine patris et filii et spiritus sancti Precaria sive prestaria, quomodo convenire [inter] Adaluvinum episcopum et Abbonem post ipsam traditionem Abbonis, quam fecit ad sanctum Emmerammum, hoc est in vico nuncupato Pinsinga proprias res hereditatis suae, nemine in aliquo vel minimo contradicente Convenire inter eos hoc est Adaluuinum episcopum et Abbonem, ut deberent conscribi due pares epistolae unius modi et Abbo unam, aliam vero ipse pastor habuisset epistolam id est precariam ita ut nullus post obitum Abbonis vel Adaluuini episcopi ipsius traditas res sancti Emmerammi iniuste abstrahere ab illa casa dei potuisset, sed potius firmiter consisterent pro Abbonis anime remedioad sanctum Emmerammum cum omnibus rebus, que in ipsa carta traditionis denotatae sunt, tam ecclesia quam domus manentesque et mancipia terra vero et quicquid in eodem vico iuris sui possedisse videbatur, omnia ipse Abbo ad dies vitae suae pro beneficio ipsius episcopi uti debet. Placuit etiam inter ambos, ut post exitum Abbonis vite tam ipsum beneficium quam et aliae res, quas in ipsa villa possedit, pleniter cum omnibus, ut predictum est, ad sanctum Emmerammum pro animae suae remedio revertatur. Quicquid vero illud est, quod Abboni ipse Adaluvinus episcopus donando beneficiauit, hoc habeat ad vitae presentis utilitatem, ita tamen ut post suum excessum omnia ad eundem sanctum Emmerammum pleniter cum beneficio illo et causis, quas dabit ipse Abbo pro se, constituatur et ipse nunquam Abbo ex istis rebus fiat expoliatus, sed hoc modo confirmatum domino concedente maneat in perpetuum Signum episcopi Adaluvini, qui hanc precariam fieri rogavit. Signum Wolfgangi chorepiscopi. Signum Wicram prepositi. Signum Dauid presbyteri. Signum Abboni. Signum Gozhelmi presbyteri. Signum Wicrammi presbyteri. Signum Richolt presbyteri. Signum Rodhart presbyteri. Signum Herolt presbyteri. Signum Crimperht presbyteri. Signum Hartperht presbyteri. Signum Isanfrid presbyteri. Signum Engildeo presbyteri. Signum Gerheri presbyteri. Signum Paturich archipresbyteri. Signum Richelmi archidiaconi. Signum Immo vocati. Signum Crimuni. Signum Richbald. Signum Oni. Signum Wolfper. Facta est hec confirmatio XI. kal. octobris in ecclesia sancti Emmerammi in ipsa vigilia anno II. imperii Hlvduvici augusti.