Datierung: 814 03 10
Ausstellungsort: Regensburg
In nomine patris et filii et spiritus sancti Nos itaque in dei nomine Geparoh et Atto presbyter filius meus tradidimus ecclesiam hereditatis nostrae ad sanctum Emmerammum, quae constructa est in vico nuncupato Leihilinga in pago vocabulo Tonahgeuui pro redemptione animarum nostrarum sive parentum nostrorumet donavimus tertiam partem de omnibus rebus quascumque in eodem vico possidemus, tam de terra quam de pratis, et omnes facultates nostras nihilque extra dimisimus, ut ad aeternum gaudium venire mereamur Volo autem ego Geparoh, ut Atto filius meus presbyter ipsam eclesiam possedeat usque ad obitum vite sue, simili modo... et reliquas res habeat, hoc est III. pars hereditatis nostrae, quam superius prediximus et post obitum ipsius revertat cum omni re emeliorata ad partem sancti Emmerammi martyris Christi, sicut modo coram testibus confirmamus Eckeo testis, Pillunc, Aotperht, Tutti, Uuolfperht, Crimperht, Lirnunc, Madalker, Epo, lob, Eckihart, Sigihart, Cummar, Cotahelm, Erchanfrid, Uuolfpald, Cundfrid, Hugolf, Paradeo, Alpuni, lrminperht, Folraat, Rodperht, Eckideo, Reginhart, Reginheri, Cundpald, Egino, Eckolf, David. Acta est haec traditio anno domini DCCCXIIII et I. domini imperatoris Ludouuici augusti, VI. id. mar. indict. VI ante altare sancti Emmerammi in presentia Adaluuini episcopi. Et ego Ellenhardus diaconus per iussionem domini mei scripsi