Datierung: 810
Ausstellungsort: (Unter)Bibert
lgitur in dei nomine ego Ekkibertus per misericordiam dei comes pro remedio animae meae et remissione peccatorum meorum, ut in futuro veniam consequi merear aeternam tradidi atque vestivi vassum meum Deotpertum, qui manere videtur in pago qui dicitur Folcfeld, de rebus proprietatis meae, quas habere visus sum in pago vocabulo Rangevvi infra ipsum heremum, quiequid mihi in eodem loco traditum fuit, ubi duo flumina, quae vocantur Piparodi, confluunt, ut ipse supra dictus meus missus Deopertus easdem res quas praedixi, cum omnibus integris ad monasterium sancti Salvatoris, quod est constructum iuxta fluenta Rehtratanze, ubi in dei nomine Adaluuinus episcopus vel abba praeesse videtur, pro animae meae remedio tradidisset atque revestisset de eadem re Adaluuinum episcopum Tunc Deotpertus venit vassus atque missus Eckiberti comitis ad idem coenobium, quod Adaluuinus episcopus gubernare videretur, in pago qui dicitur Suualavelda, et eandem rem tradidit, atque Fridabertus consocius eius exinde fideiussor extitit secundum legem eorum asstantibus his, quorum haec nomina sunt Erchanloh, Muniholf, Herimot, Reginfrid, Leidrat, Adalpreht, Gisalfrid, Pernger, Wolfhart, Herirat, Wico, Altuni, Irminfrid, Halpdurinc, Amalger, Einbart, Egispreht, Rihpold, Otfrid, Adalram, Gisalpreht, Meginhart, Meginfrid, Deotolf, Sigihart, Engilhart. Hi viderunt et audierunt hanc traditionem factam atque eandem vestituram Adaluuino episcopo
Postea venit Adaluuinus episcopus ad eundem locum vocabulo Piparodi una cum testimonialibus suis et interpellavit Deotbertus Rodfridum, ut eum revestiret secundum Eckiperti comitis iussionem; qui statim ita fecit. Et ipse Deotpertus de eadem re Adaluuinum episcopum et Erchanlohum advocatum suum revestiuit coram testimonialibus, quorum nomina subter inseruntur, cum omnibus aedificiis, casis vel scuris, terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, molendino, quicquid in eo loco de re propria habere videbatur, de commarca vero ex orientali parte usque in commarcam Deotkarii abbatis, australi etiam parte usque in commarcam Gundberti, ubi ipsi signum fecerunt. Et perrexerunt in commarcam Gundberti et contradixit Gundbertus Adaluuino episcopo et Deotberto partem quandam inter flumina duo nomine Piparodi, et postea consideraverunt Gundbertus et Hunrih atque Gozmar et partem quam contradicebant, ad Saluatorem pro illorum animae remedio tradiderunt, parte meridiana miliaria III, aquilone miliaria II. Facta vero vestitura venit Odiluuart cum duobus filiis suis Pezirone, Reginuuarto et cum aliis, quorum nomina sunt Reginhoh, Arpreht, Adalolf. Haec nomina testimonialium, qui hanc vestituram factam viderunt: Napuhhi, Hunrih, Gundpreht, Gozmar, Fridapreht, Otrih, Heriuuic, Rantuuic, Rödfrid, Petto, Peronzan, Frohnolf, Kipiho, Eccho. Facta autem anno domini incarnationis DCCCX in ipso loco qui dicitur Piparodi.